- EXTRACTIO
- EXTRACTIOHebr. Gap desc: Hebrew, Hiob. v. 28. v. 18. Graece ἀπόσπασις, technice dicitur piscatio margaritarum. Et quidem cum duplici modo eas venarentur Vett. urinando, et per retia, de utroque vox adhibita legitur. Manilius certe de margaritarum urinatore agens Astronom. l. 5. ait.Cumque suis domibus conchas, valloque latentesProtrahit immersas ----------Vi enim extrahenda concha est, Alkazuin. Atractum vocat Hector Boethius, ubi de margaritarum expiscatione in Scotia: Piscantes id maxime observant, ut primo attractu testas coniunctas arctissime detineant, protinus illis alioquin unionem evomituris. Sed et concham e mari retibus traxisse non sufficit, nisi margarita quoque e conchis extrahautur. Itaqueve hîc etiam extrahendi verbum adhibetur. Monachi in Mesven, cum e conchis extrahuntur margaritae sunt. Sylv. apud Gesner. p. 625. Uniones minimos ex mytilorum conchis extr axi etc. Quo pertiner Plinii locus, Crassescunt etiam in senecta, conchisque adhaeresunt, nec iis avelli queunt, nisi limâ. Hinc facilis sensus verborum Hiobi dict. loc. Extractio sapientiae praemargaritis, sc. quaerenda. Nempe opera, quae in sapientiae comparatione insumitur, attractio seu exrractio appellatur, allusione ad concharum seu margaritarum extractionem; quia res est operosi laboris, sed quae cum semel ex voto successit, laborem largiter rependit insumptum. Sam. Bochart. Hierozoici Part. poster. l. 5. c. 5. Plura de Margaritarum piscatione, ipsisque Margaritis infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.